- MACHIAVELLUS Nicolaus
- MACHIAVELLUS NicolausFlorentinus, Latinae Linguae tantum non penitus rudis, Marcelli Virgilii discipulus, quod olim eiectô Soderinô a Medicaeis in quaestione tortus fuisset, ab his leniendo doloriannuam scribendae Historiae mercedem promeruit, ita tamen ut compressô odiô cum dicendo scribendoque Brutos et Cassios laudaret, eius coniurationis architectus fuisse putaretur, in qua Aiacetus Poeta, et Alamannus eques ex turma praetoria concepti sceleris poenas capite dederunt. Exinde semper inops, ut irrisor et atheus, obiit sumptô pharmacô, quo seadversus morbos praemuniret, A. C. 1529. paulo antequam Florentia Caesareis armis sub iugum Medicaeorum denuo redigeretur. Scripsit Historiam Florentinam libris 8. De Arte militari libros 7. de Rep. libros 4. Discursus ad Historiam Livii libr. 3. Vitam Castruccii, Comoediam Clizia inscriptam, De Principe, De Senatore etc. P. Freher. Theatro Viror. erudit. claror. Vide et Nicolaus Machiavellus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.